previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA OCTAVA

1. confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos quibus cedere non soles sustinere. nam cum senatus ea virtus fuisset quae solet, et cum re viderent omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbi1 asperitatem te auctore nostra sententia: vicit L. Caesaris2, amplissimi viri, qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia lenior. quamquam is quidem, ante quam sententiam diceret, propinquitatem excusavit. idem fecerat me consule in sororis viro quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romani3 provideret. [2] atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam se4 dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. ergo ille avunculus: num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? at in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententia5 non putabant: tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam verborum: potest enim esse bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esse6 sine bello non potest. [3] quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. gravius autem tumultum7 esse quam bellum hinc intellegi potest8 quod bello9 vacationes valent, tumultu non valent. ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit. [4] etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo quid absurdius dici aut existimari potest? sed nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. nolumus10 hoc bellum videri. 2. quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiant11 sine vi, sine multa12, studio13, voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? si enim belli nomen tolletur14, municipiorum studia tollentur15; consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est. [5] sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur16: ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potest17 esse certior? illud vero quis potest bellum esse dicere? consulem18, fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus ex19 gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem20 Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. decernendi enim tempus nondum erat21: bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni. [6] ergo illi nunc et eorum22 exercitus in pace versantur. non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit23, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: 'deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot.' quae pax potest esse maior? dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse24 dixit. Vtrum hoc bellum non est, [7] an est25 tantum bellum quantum numquam fuit? ceteris enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latas26 esse dicebat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis; rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. de proximo bello civili non libet dicere: ignoro causam, detestor exitum. 3. [8] hoc bellum quintum civile gerituratque omnia in nostram aetatem incideruntprimum non modo non27 in dissensione et discordia civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. cum omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. quae est igitur in medio belli causa posita? nos deorum28 immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis. [9] in hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum se29 confirmat; deinde omnibus portis quo velint deducturum. omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntur30 Antonium aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. atque etiam homines agrestes, si31 homines illi ac non pecudes potius32, inani spe ad aquas usque et Puteolos33 pervehuntur. ergo habet Antonius quod suis polliceatur. quid nos? num quid tale habemus? di meliora! id enim ipsum agimus ne34 quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. invitus dico, sed dicendum est: hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. viderunt enim ex mendicis35 fieri repente divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius. [10] quid? nos nostris exercitibus quid pollicemur? multo meliora atque maiora. scelerum enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eis36 qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iura37, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis. 4. [11]

hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aeque38 commode facere non possem. semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile est39, tum praecipue mihi. quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata. [12] sed quaeso, Calene, quid tu? servitutem pacem vocas? maiores quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? quae causa iustior est belli gerendi40 quam servitutis depulsio? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse41, si velit. immo aliae causae iustae42, haec necessaria est43. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. in quo bis laberis44: primum quod tuas rationes communibus interponis45; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno46 putas. non, si tibi antea profuit, semper proderit. quin etiam47 de illo homine queri solebas: [13] quid te facturum de belua putas? atque ais48 eum te esse qui semper pacem optaris, semper omnis civis volueris salvos. honesta oratio, sed ita si bonos et utilis et e49 re publica civis: sin eos qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem intersit50 inter te et illos? pater tuus quidem51, quo utebar sene auctore52 adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum interfecit dare solebat: eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur. [14] quid? nos a patribus num aliter accepimus? ergo is tibi civis53, si temporibus illis fuisses, non probaretur, quia non omnis salvos esse voluisset. 'quod L. Opimius54 consul verba fecit de re publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem publicam defenderet.' senatus haec verbis, Opimius armis. num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares, aut Q. Metellum55, cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatus56, compluris alios summos viros qui cum57 Opimio consule armati Gracchum in Aventinum persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave volnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis58, eiusque duo adulescentuli filii. illi igitur viri vituperandi: non enim omnis civis salvos esse voluerunt. 5. [15] ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio59 consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia60 praetor61 est interfectus. omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma sumpserunt. num aut consules illos62 aut clarissimos viros63 vituperandos putas? ego Catilinam perire volui. num tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. ego nolo quemquam civem64 committere ut morte multandus sit; tu, etiam si commiserit, conservandum putas. in corpore65 si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id66 uri secarique patimur ut membrum67 aliquod potius quam totum corpus intereat. sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur. [16] dura vox! multo illa durior: 'Salvi sint improbi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!' Vno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. ego P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. in hoc uno te plurimum vidisse, me68 multum errasse concedo. nam quod69 me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. vehementer me agere fateor, iracunde nego. omnino irasci amicis non temere soleo, ne si merentur quidem. [17] itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic70 faveo, tu illi? immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio71: ego conservari72 coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. 6. an hoc negare potes, qui omnis moras interponas73 quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? quo usque enim dices74 pacem velle te? res geritur; conductae vineae75 sunt; pugnatur acerrime. qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni. [18] et quidem76, quo melior senator videatur, negat se illi77 amicum esse debere: cum suo magno esset78 beneficio, venisse eum79 contra se. videte80 quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. ego te, cum in Massiliensis tam es81 acerbus, Q. Fufi82, non animo aequo audio. quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit83 belli, per quem lata84 est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt85. quo quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur. [19] Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae86 remittebat: te nulla sua87 calamitate civitas satiare tam fidelis potest? rursus iam me irasci fortasse dices. ego autem sine iracundia dico omnia88 nec tamen sine dolore animi89: neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit civitati. excogitare quae tua ratio sit90, Calene, non possum. antea91 deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare92 nunc ut sis popularis non possumus. satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum93 amici. 7. [20]

venio ad94 reliquos consularis, quorum nemo estiure hoc meo dicoquin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. quam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! iterum legatos? quasi ille95 faceret indutias? ante os96 oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit; opus ostendebat munitionemque legatis; ne punctum quidem temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. ad hunc legatos? cur? an ut eorum reditu vehementius pertimescatis? [21] equidem cum ante97 legatos decerni non censuissem, hoc me tamen consolabar, cum98 illi ab Antonio contempti et reiecti revertissent renuntiavissentque99 senatui non modo illum de100 Gallia non discessisse, uti101 censuissemus, sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti conveniendi non fuisse, fore ut102 omnes inflammati odio, excitati dolore, armis, equis, viris103 D. Bruto subveniremus. nos etiam languidiores postea facti sumus104 quam M. Antoni105 non solum audaciam et scelus sed etiam insolentiam superbiamque perspeximus. [22] Vtinam L. Caesar valeret, Ser. Sulpicius viveret: multo melius haec causa ageretur a tribus quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam potius quam contumeliose. deserti, deserti, inquam106, sumus, patres conscripti, a principibus. sedsaepe iam dixiomnes in tanto periculo qui recte et fortiter sentient erunt consulares. animum nobis adferre legati debuerunt: timorem attuleruntquamquam mihi quidem nullum107quamvis de illo ad quem missi sunt bene existiment: a quo etiam mandata acceperunt. 8. [23] pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiasset108 ut ab Alexandrea109 discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem110 circumscripsit dixitque se renuntiaturum111 senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset112. praeclare: senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae113. cui114 qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius115 repudiandus. [24] an ego ab eo mandata acciperem qui senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret? at quae mandata! qua adrogantia, quo stupore, quo spiritu! cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi publici loris116 ceciderunt. [25] at quam modesta mandata! ferrei117 sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus. 'Vtramque provinciam' inquit 'remitto: exercitum depono: privatus esse non recuso.' haec sunt enim verba. redire ad se videtur. 'omnia obliviscor, in gratiam redeo.' sed quid adiungit? 'si legionibus meis sex118, si equitibus, si cohorti praetoriae praedia119 agrumque dederitis.' Eis120 etiam praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. addit praeterea ut121, quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint122. [26] hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant. 9. cavet mimis123, aleatoribus, lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges conlocavit. postulat praeterea ut chirographorum summa124 et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si quod accepit habet125 qui vendidit? et ne tangantur rationes ad Opis: id est, ne126 septiens miliens recuperetur; ne fraudi sit vii viris quod egissent. Nucula hoc127, credo, admonuit: verebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid contra leges commiserint. mustelae et Tironi prospicit: de se nihil laborat. [27] quid enim commisit umquam? num aut pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos? sed quid est quod de eis laboret? postulat enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. quo impetrato quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? neque tamen nos urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat. 'Galliam' inquit 'togatam128 remitto, comatam postulo'— otiosus videlicet esse mavolt129—'cum sex legionibus' inquit 'eisque suppletis ex D. Bruti exercitu,' non modo ex dilectu suo, tam diuque ut obtineat130 dum M. Brutus C. Cassius consules prove coss. provincias obtinebunt. huius comitiis C. fratereius est enim annus131iam repulsam tulit. 'ipse autem ut quinquennium' inquit 'obtineam.' [28] at istud vetat lex Caesaris, et tu acta Caesaris132 defendis133. 10.

haec tu mandata, L. Piso134, et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere potuistis? sed, ut suspicor, terror erat quidam: nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati135 revertistis. vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. Antoni136 Cotylae concessimus? cui portas huius urbis patere ius non137 erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi138 contra suam dignitatem139 venditabant. [29] O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis140 solum debet sed etiam oculis servire civium. domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere141 hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. quod autem est periculum? nam si maximum in discrimen venitur142, aut libertas parata143 victori est aut mors proposita144 victo145: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. turpis autem fuga mortis omni est morte peior. nam illud quidem non adducor ut credam, [30] esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori146, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo147 Romano probari moleste ferant. omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse148 animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare149 aut facere aut dicere. [31] ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi150 potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et151 debilis primus veniebat in curiam. huius industriam maxime equidem152 vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent. 11. [32] etenim, patres conscripti153, cum in spem libertatis sexennio post154 sumus155 ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivi156 frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem157 populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut158 se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos159 facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. hunc160 enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. quibus geram morem. redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur. ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam161 redierint, veniam et impunitatem dandam puto. [33]

quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad162 C. Pansam aut ad A. Hirtium consules163 aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas164 adierint, eis fraudi ne sit quod cum M. Antonio fuerint. si quis eorum qui cum M. Antonio sunt fecerit165 quod166 honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die167 ad senatum referant. si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset168 praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publicam fecisse.


1 verbi Vb: om nst

2 L. D: C. V

3 p. R. V: rei p. D

4 se ante dicturum hab. D, om. V; post aliam inser. Halm, post fuisse Baiter

5 in sententia quidam D

6 ut tumultus non sit, tumultus autem esse Isidorus, Origg. xviii. 1. 7: ut tumultus esse V1 med. omissis: sine tumultu, tumultus (ut tum. V3) esse V2D

7 nullum tumultum nom. D

8 potest V: licet D

9 bello Isidorus: bello Italico V: bello Gallico D

10 nolimus V

11 fiant V: sint D

12 multa V: tumultu D

13 et studio D

14 tolletur tolleitur V: tollitur D

15 tolluntur D

16 Mutina obsidetur D: Mutine dominaretur seturna opsidetur V: voc. dominaretur ex § 7 huc invectum vidit Halm: seturna ex -sidetur et -na (i. e. mutinae) ortum puto

17 potest pax D

18 Consulem V: quo D: quo cons. Garatoni: quod cons. Halm

19 ex D: et V

20 C. quidem bns: quidem V: equidem t

21 erat V: venerat D belli D

22 et eorum Vb: ceterorum nst

23 obsistit V: obsidet bt: om. ns

24 esse om. D

25 an est Müller: an etiam D: etiam V

26 Sulla latas con. Sulla latas V: latas Sulla D: consul Sulla latas Halm

27 modo non Vb: modo nst

28 nos deorum V: deorum nos n2: deorum cett.

29 se divisurum D

30 secuntur Vnst

31 homines agrestes si om. V

32 illi ac (an V) non pecudes potius V, Faernus: sunt illi potius quam pecudes D

33 et Puteolos Vns (-las ns): Puteolanas bt pervehuntur V (e coll. mea) D: provehuntur ed. R

34 ne p. ne V

35 viderunt enim ex mendicis V: sui enim ex me didicerunt D

36 et his ... et his D

37 iura leges D

38 id aeque Vb: id t: idem ns

39 est D: esset V

40 gerendi om. Cus.

41 esse posse Pluygers

42 alia causa iusta D

43 est om. D

44 laberis Faernus: liberis V: falleris D

45 anteponis D

46 aut iuc. in regno Vst: in regno aut iuc. bn

47 etiam D: etiam enim V: etiam memini Faernus

48 atque ais V: atque es t: atqui es bns

49 et e V: om. D

50 interest D

51 pater tuus quidem V: qui (-id s) pater dem (dein ns) tuus nst: quid pater tandem tuus b

52 auctore om. D

53 civis post omnis transp. Schwartz

54 L. om. D

55 aut Q. atq. V: an Q. coni. Halm

56 senatus Ferrarius: senatorem codd.

57 cum cum L. D

58 consulares VD: corr. Ferrarius

59 Valerio om. V

60 C. om. D

61 praetor s2: p. r. (populi Romani V) cett.

62 aut consules illos V: aut syllos t: autem illos bn

63 clarissimos hos viros Mommsen

64 civem D: quem V

65 ut in corpore Cobet

66 id V1: ad V2, Cus.: om. D

67 membrum V, Cus.: membra t: membrorum (-bro s1) cett.

68 me Vb: om. cett.

69 quod om. D

70 huic V: huic vel illi (del. vel illi n2) videlicet D (cf. Rull. ii. 55)

71 ego ... Antonio del. Pluygers

72 conservare D

73 interponis D

74 dicis D

75 vineae ed. R: lineae (-iae V) codd.

76 equidem D

77 se illi D: ei illi V: fort. se ei

78 esse D

79 eum V: reum D

80 videte Manutius: vide codd. (cf. x. 23)

81 es V: sis D

82 Q. om. D

83 fecit D

84 sublata D

85 triumphaverunt V (peiore numero

86 de iracundia Cobet

87 te nulla sua V: nulla D

88 ut omnia D

89 animi om. D

90 sit huic D

91 antea D: ate antea V: fort. ante

92 exor. post pop. hab. D

93 aequoniam O laturum (sine amici) V1: aequo animo amici laturum coni. Halm

94 ad V: nunc ad D

95 quasi ille scripsi: qui si ille Vt: quid ille ns: quod si ille b: quid? ut ille coni. Halm

96 os b: hos V: eos t: c~s~ ns

97 antea cum (om. cum n) D

98 cum Lambinus: quod cum codd.

99 renuntiavissent V: dixissent bns om. t

100 de V: e D

101 ut D

102 foret ut Halm

103 viribus D

104 facti sumus postea D

105 M. om. D

106 deserti, inquam om. D

107 nullum umquam timorem add. D

108 denuntiasset s: nuntiasset Vbnt

109 Alexandrea Vb: Alexandria nst

110 virgula stantem Vs: virgulas (-a b) tandem bnt

111 se non ante renunt. D

112 exisset V: excessit bn1t: excessisset n2s

113 rei p. populi Romani Lambinus (peiore numero

114 cui V: cui is b: civis nst

115 potius V: totus D

116 servi publici loris V: servitores D

117 ferrei V: ferreti t: ferret. ii. ns: ferr hii b

118 sex V: et (om. n2) D

119 praedia scripsi: praedam codd.: praemia Erncsti

120 iis Vn: his cett.

121 ut om. D

122 sint Vb: sunt nst

123 mimis et D

124 summa scripsi: sua hocloco V, post commentariorum hab. D (cf. vi. 6 suma V=summa)

125 habeat D

126 ne ne sestertium D

127 Nucula hoc V: nucula b1: nunc illa (ulla t) cett.

128 togatam V: totam D

129 mavolo t: malo bns

130 obtineat obtineam Cobet

131 est enim iam annus ut V ipse autem ut V: aut D

132 et tu acta Caesaris om. D

133 defendit D

134 L. (ante Piso) om. V

135 nimis irati Vb: miserati nst

136 M. om. D

137 non fuit D

138 usi cod. Ferrarii: i Vt: sed s1: si s2: hi b: om. n in ras.

139 dignit. suam D

140 animis V: armis D

141 reducere D

142 venietur D

143 parta D

144 exposita D

145 victo D: vicit V: victis Halm

146 labori, qui scripsi: labori eius V: laboribus qui eius n: labori eius (huius s) qui eius bs

147 et senatui et populo Halm: et a senatui (-u D) et (et a D) populi (-o D) codd.

148 adesse Faernus: cogitare adesse codd.

149 aut cogitare om. D

150 conveniendũi V

151 et om. V

152 quidem V

153 P. C. om. D

154 post om. D

155 sumus Vb: simus nst

156 captivi servi V

157 timidi sint ut omnem V: timidis induto ẽ nem t: timidis in tuto est ne ii (hi) cett.

158 ut Vb: ut huic nst

159 esse et inrisos nst

160 huic (hinc b) enim reditum ad Ant. prohibere D

161 cum re p. in gratiam Vb: in r. p. gratiam nst

162 et aut ad (om. ad s) D: ita quia ad V: atque ad Christ

163 aut ad A. Hirtium consules aut A. (ad bn) Hirtium coñs. D: consul aut ad A. Hirtium V

164 primas om. V

165 si quis ... fecerit om. D

166 quo D

167 primo quoque die om. V

168 esset V: fuerit D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: