[13]
quid te facturum
de belua putas? atque ais1 eum te esse qui semper pacem
optaris, semper omnis civis volueris salvos. honesta oratio,
sed ita si bonos et utilis et e2 re publica civis: sin eos qui
natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem
intersit3 inter te et illos? pater tuus quidem4, quo
utebar sene auctore5 adulescens, homo severus et prudens,
primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum interfecit
dare solebat: eius virtute, consilio, magnitudine animi
liberatam rem publicam arbitrabatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.