Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur vel metu terreant, ad curationes morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae. Communes, quae pluribus opitulantur morbis; propriae, quae singulis. Ante de communibus dicam (X-XXXIII): ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur. Omne vero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut evocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit: quaedam non uno modo tantum sed etiam duobus inter se non contrariis adiuvant. Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, vomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sud ore; de quibus protinus dicam. (X-XVII.)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.