previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


13 Solent etiam interdum iuxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contritot perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combustio, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.

In maiore vero inflammatione iisdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra (cap. XI) posita sunt: et mollis linamenti paulum involvendum ex iis aliqua compositione, quas antheras vocari dixi (cap. XI, 2), demittendumque id inter dentem et gingivam. Quod siduriore id prohibebit extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus,[p. 260] inponendumque ceratum, Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat. Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore; si maior est, lenticulae cremore uti iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera is curantur. Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere. Fit etiam interdum, ut gingivae ulcere, sive parulis fuit sive non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto vel ... aliterque vitiato osse; maximeque id per fissum evenire consuevit. Ubi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; si quid vitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra (cap. XI) in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: