previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


29 Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit.— Fovendum primum aqua calida est, deinde utendum est calidis cataplasmatibus. Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece; quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radix contusa et ex vino austero postea cocta et late super coxam imposita inter valentissima auxilia est. Si ista non solverunt, sale calido et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae; movenda urina; alvos, si compressa est, ducenda. Ultimum[p. 454] est et in veteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare. Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur; eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si est, ceteris partibus adhibenda est. Cum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: