previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5 Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine vel ex lassitudine vel ex aestu aliave re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest. At si ex alto calor venit et gravitas vel capitis vel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamvis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est [p. 244] dies tertius; et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest; et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si vero postero tertiove aut quarto die secuta febris est, scire licet morbus esse. Sed tertianarum vel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est; de quibus suo loco dicam (III. 14, 15). Nunc vero eas explicabo, quae cotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter viribus subveniat. Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est: si quamvis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur; si altero die gravior, altero levior accessio est, post graviorem. Fere vero graviorem accessionem levior nox sequitur; quo fit, ut graviorem accessionem nox quoque tristior antecedat. At si continuatur febris neque levior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet, non quia [p. 246] mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet. Si vero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi vitio non est; simulque insequitur tempus meridianum, a quo cum o aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur. Igitur alii vespere tali aegro cibum dant: sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, verendum est, ne, si quid tunc moverimus, fiat aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam gravissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est. Si vero febres vagae sunt, qui verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est, tunc debet adsumere. At si plures accessiones eodem die veniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod vix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae ne inter meridiem et vesperum desinit. Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: nam si gravior altera,[p. 248] altera levior est, post graviorem dari debet; si altera longior, altera brevior, post longiorem: si altera gravior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa vi, an haec tempore, et post eam dandum. Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint: nam si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est. Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc salvo, dare quam integerrimo corpore. Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones servabitur. Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt; aut si duae pluresve accessiones eodem die veniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus civ dari cotidie debeat, si protinus venae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde vis corpori deest. Illud tamen in his servandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Cum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde [p. 250] in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum bibo tempus esse febre finita; deinde, cum decessio eius consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit: cetera omnia periculosa esse. Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque hec satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, sive supersunt vires seu desunt seu quidam alii affectus interveniunt. Cum vero semper aegros securos agere conveniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: