Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11 Solet etiam ante febres esse frigus idque vel molestissimum morbi genus est. Ubi id expectatur, [p. 274] omni potione prohibendus est aeger: haec enim paulo ante data multum malo adicit. Item maturius veste multa tegendus est; admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant. Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus. Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et levi. Tum hoc ego puto temptandum, quom parum cibus semel et post febrem datus prodest. Sed curiose prospiciendum, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc quoque genere valetudinis iam minui febris videtur, et rursus intenditur. Aliqua ei remissioni credendum est, quae etiam moratur et iactationem foetoremque quendam oris, quem ozenam Graeci vocant, minuit. Illud satis convenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie parvum cibum dandum: si inpares, post graviorem, cibum; post leviorem, aquam mulsam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.