previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ergasilvs

Míser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit,

sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit;

ille miserrimust, qui cum esse cupit, tum quod edit non habet.

nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens,

5ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;

neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame

vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit,

ita venter gutturque resident esurialis ferias.

ilicet parasiticae arti maximam malam crucem,

10ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.

nil morantur iam Lacones unisubselli viros,

plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia:

eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi;

ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia,

15ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt

quam in tribú aperto capite sontes condemnant reos;

neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.

nám uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.

salveteinquam. ‘quo imus unaínquamad prandium?’ atque illi tacent.

20quis ait "hoc" aut quis profitetur?’ inquam. quasi muti silent,

neque me rident. ‘ubi cenamus?’ inquam. átque illi abnuont.

dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,

quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier:

nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri;

25ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier,

saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.

abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier;

pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res.

omnes de compecto rém agunt, quasi in Velabro olearii.

30nunc redeo inde, quoniam ibi video ludificarier.

item alii parasiti frustra obambulabant in foro.

nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:

qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant,

is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem

35meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero.

nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica;

si éa decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (69 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: