previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hegio

Advorte animum sis tu: istos captivos duos,

heri quos emi de praeda a quaestoribus,

eis indito catenas singularias

istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;

5sinito ambulare, si foris si intus volent,

sed uti adserventur magna diligentia.

liber captivos avis ferae consimilis est:

semel fugiendi si data est occasio,

satis est, numquam postilla possis prendere.

Lorarivs

10Omnes profecto liberi lubentius

sumus quám servimus.

Heg.
Non videre ita tu quidem.

Lor.

Si non est quod dem, mene vis dem ipsein pedes?

Heg.

Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.

Lor.

Avis ferae consimilem faciam, ut praedicas.

Heg.

15Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo.

sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi.

ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos,

visam ne nocte hac quippiam turbaverint.

inde continuo recipiam rursum domum.

Erg.

20Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium

propter sui gnati miseriam miserum senem.

sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,

vel carnificinam hunc facere possum perpeti.

Heg.

Quis hic lóquitur?

Erg.
Ego, qui tuo maerore maceror,

25macesco, consenesco et tabesco miser;

ossa atque pellis sum miser a macritudine;

neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi:

foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat.

Heg.

Ergasile, salve.

Erg.
Di te bene ament, Hegio.

Heg.

30Ne fle.

Erg.
Egone illum non fleam? égon non defleam

Talem adulescentem?

Heg.
Semper sensi, filio

meo te ésse amicum, et illum intellexi tibi.

Erg.

Tum denique homines nostra intellegimus bona,

quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.

35ego, postquam gnatus tuos potitust hostium,

expertus quanti fuerit nunc desidero.

Heg.

Alienus cum eius incommodum tam aegre feras,

quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?

Erg.

Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio,

40numquam istuc dixis neque animum induxis tuom;

tibi ille únicust, mi etiam unico magis unicus.

Heg.

Laudo, malum cum amici tuom ducis malum.

nunc habe bonum animum.

Erg.
Eheu, huic illud dolet,

quia nunc remissus est edendi exercitus.

Heg.

45Nullumne interea nactu's, qui posset tibi

remissum quem dixti imperare exercitum?

Erg.

Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam,

quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos.

Heg.

Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam.

50multis et multigeneribus opus est tibi

militibus: primumdum opus est Pistorensibus;

eorum sunt aliquot genera Pistorensium:

opus Pániceis est, opus Placentinis quoque;

opus Turdetanis, opust Ficedulensibus;

55iam maritumi omnes milites opus sunt tibi.

Erg.

Vt saepe summa ingenia in occulto latent;

hic qualis imperator nunc privatus est.

Heg.

Habe modo bonum animum, nam illum confido domum

in his diebus me reconciliassere.

60nam eccum hic captivom adulescentem intus Aleum,

prognatum genere summo et summis ditiis:

hoc illum me mutare confido pote.

Erg.

Ita di deaeque faxint. sed num quo foras

vocatus es ad cenam?

Heg.
Nusquam, quod sciam.

65sed quid tu id quaeris?

Erg.
Quia mi est natalis dies;

propterea te vocari ad te ad cenam volo.

Heg.

Facete dictum. sed si pauxillo potes

contentus esse.

Erg.
Ne perpauxillum modo,

nam istoc me assiduo victu delecto domi;

70age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet

quae mi atque amicis placeat condicio magis,

quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.

Heg.

Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi.

sed si venturu's, temperi.

Erg.
Em, vel iam otium est.

Heg.

75I modo, venare leporem: nunc irim tenes;

nam meus scruposam victus commetat viam.

Erg.

Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules:

cum calceatis dentibus veniam tamen.

Heg.

Asper meus victus sane est.

Erg.
Sentisne essitas?

Heg.

80Terrestris cena est.

Erg.
Sus terrestris bestia est.

Heg.

Multis holeribus.

Erg.
Curato aegrotos domi.

numquid vis?

Heg.
Venias temperi.

Erg.
Memorem mones.—

Heg.

Ibo intro atque intus subducam ratiunculam,

quantillum argenti mi ápud trapezitam siet.

85ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (109 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: