next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ergasilvs

Iuventus nomen indidit Scorto mihi,

eo quía invocatus soleo esse in convivio.

scio absúrde dictum hoc derisores dicere,

at ego aio recte. nam scortum in convivio

5sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.

estne invocatum an non est? est planissume;

verum hercle vero nos parasiti planius,

quos numquam quisquam neque vocat neque invocat.

quasi mures semper edimus alienum cibum;

10ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,

simul prolatae res sunt nostris dentibus.

quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent,

suo sibi suco vivont, ros si non cadit,

item parasiti rebus prolatis latent

15in occúlto miseri, victitant suco suo,

dum ruri rurant homines quos ligurriant.

prolatis rebus parasiti venatici

sumus, quando res redierunt, molossici

odiosicique et multum incommodestici.

20et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti

potest parasitus frangique aulas in caput,

vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.

quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est.

nam postquam meus rex est potitus hostium

25ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis;

nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide,

Philopolemus, huius Hegionis filius

senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae

mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;

30nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia

inhonestum et maxime alienum ingenio suo:

homines captivos commercatur, si queat

aliquem invenire, suom qui mutet filium.

quod quidem ego nimis quam cupio ... ut impetret;

35nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.

nam nulla est spes iuventútis, sese omnis amant;

ille démum antiquis est adulescens moribus,

cuius númquam voltum tranquillavi gratiis.

condigne pater est eius moratus moribus.

40nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium,

unde sáturitate saepe ego exii ebrius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (58 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: