previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Heg.

Quae res bene vortat mihi meoque filio

vobisque, volt te novos erus operam dare

tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.

nam ego te aestumatum huíc dedi viginti minis,

5hic autem ait mittere hinc velle ad patrem,

meum ut illic redimat filium, mutatio

inter me atque illum ut nostris fiat filiis.

Phil.

Vtroque vorsum rectumst ingenium meum,

ad te atque ad illum; pro rota me uti licet:

10vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis.

Heg.

Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum,

cum servitutem íta fers ut ferri decet.

sequere. em tibi hominem.

Tynd.
Gratiám habeo tibi,

quom copiam istam mi et potestatem facis,

15ut ego ad parentes hunc remittam nuntium,

qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim

patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat.

nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare,

ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem,

20si non rebitas huc, ut viginti minas

dem pro te.

Phil.
Recte convenisse sentio.

nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium,

qui hinc ad se veniat.

Tynd.
Ergo animum advortas volo

quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem.

Phil.

25Phílocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo,

ut potissimum quod in rem recte conducat tuam,

id petam idque persequar corde et animo atque viribus.

Tynd.

Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo:

omnium primum salutem dicito matri et patri

30et cognatis et si quem alium benevolentem videris;

me hic valere et servitutem servire huic homini optumo,

qui me honore honestiorem semper fecit et facit.

Phil.

Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.

Tynd.

Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.

35dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit

de huius filio.

Phil.
Quae memini, mora mera est monerier.

Tynd.

Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem.

Phil.

Meminero.

H.
At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime.

Phil.

Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit.

Heg.

40Meus mihi, suos cuique est carus.

Phil.
Numquid aliud vis patri

nuntiari?

Tynd.
Me hic valere et (tute audacter dicito,

Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili,

neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi)

beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;

45neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide,

rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet,

Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,

numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu

et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.

50nam tua opera et comitate et virtute et sapientia

fecisti ut redire liceat ad parentis denuo,

cúm apud hunc confessus es et genus et divitias meas:

quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.

Phil.

Feci ego ista út commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.

55merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates,

ego item memorem quae me erga multa fecisti bene,

nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius

tu mihi obsequiosus semper fuisti.

Heg.
Di vostram fidem,

hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi.

60videas corde amare inter se. quantis lautus laudibus

suom erum servos collaudavit.

Tynd.
Pól istic me haud centesimam

partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.

Heg.

Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio

bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.

Phil.

65Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi;

id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,

me infidelem non futurum Philocrati.

Heg.
Probus es homo.

Phil.

Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.

Tynd.

Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;

70et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo,

atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas;

sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum

te aestimatum, et méam esse vitam hic pro te positam pignori,

ne tu me ignores, quom extemplo meo é conspectu abscesseris,

75quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris,

tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras

neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;

scito te hinc minis viginti aéstumatum mittier.

fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:

80nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia;

serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.

haec per dexteram tuam te dextera retinens manu

opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.

tu hóc age. tu mihí erus nunc es, tu patronus, tu pater,

85tibi commendo spes opesque meas.

Phil.
Mandavisti satis.

satin habes, mandata quae sunt facta si refero?

Tynd.
Satis.

Phil.

Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.

numquid aliud?

Tynd.
Vt quam primum possis redeas.

Phil.
Res monet.

Heg.

Sequere me, viaticum ut dem á trapezita tibi,

90eadem opera a praetore sumam syngraphum.

Tynd.
Quem syngraphum?

Heg.

Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.

tu intro abi.

T.
Bene ambulato.—

P.
Bene vale.

H.
Edepol rem meam

constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus;

expedivi ex servitute filium, si dis placet.

95at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu.

servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem

ecferat sine custodela. iam ego apparebo domi;

ad fratrem modo captivos alios inviso meos,

eadem percontabor, ecquis hunc ádulescentem noverit.

100sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (97 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: