This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
prima est enim
conciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam.
simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius,
quam appellant ἔννοιαν illi, viditque rerum agendarum
ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris
aestimavit1 quam omnia illa, quae prima2 dilexerat, atque
ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod
ὁμολογίαν Stoici, nos appellemus convenientiam, si
placet,—cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia
referenda sint,3 honeste facta4 ipsumque honestum, quod
solum5 in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen
id solum vi sua et dignitate expetendum est; eorum
autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est
expetendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.