2. sed mos est gerundus1 non modo Cornelio, cuius
ego voluntati in eius periculis nullo modo deesse possum,
sed etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici
voluit me esse, ut apud eosdem vos, iudices, nuper in alia
causa fuerim, et praedicatorem et actorem2.
[5]
ac mihi quidem hoc dignum re publica3 videtur, hoc
deberi huius excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc
proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod
fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei4 licuisse concedant.
nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit
ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut
nullius in delicti crimen vocaretur. non enim furatus esse
civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti
mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur:
unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo.
cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello
cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu
fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque
habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio discessisse,
Carthagine esse obsessum5, acerrimis illis proeliis et
maximis, Sucronensi et Turiensi6, interfuisse, cum Pompeio
ad extremum belli tempus fuisse.
[6]
haec sunt propria7 Corneli,
pietas8 in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio,
virtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemiorum;
praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui
adeptus est9, sed in eius qui dedit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 gerundus PGH all.: gerendus Ewc
2 auctorem P1Hc
3 re p. Garat.: re G2: reo bς: rei P rell. (cf. Sest. § 47)
4 ei G et in mg. ς: et P rell.
5 obsessum Madv.: possessum codd. (possessurum B, profectum k ed. R)
6 Turiensi Is. Vossius: duriensi codd.
7 propria Klotz: proelia codd. (praemia b): promerita Paul: praesidia Kays.: del. Madv.
8 Corneli pietas Mueller: cornelitas P1: Cornelii talis P2 rell. praeter GE (Cornelii hic): Cornelii tantus Halm
9 alt. est om. P1: est igitur bw Par. 7774 ed V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.