Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
misit, agens hiemem nimbo succincta per auras,
635Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque
divini adsimulat capitis, dat inania verba,
640dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,
morte obita qualis fama est volitare figuras
aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
At primas laeta ante acies exsultat imago
inritatque virum telis et voce lacessit.
645Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam
conicit: illa dato vertit vestigia tergo.
Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
credidit atque animo spem turbidus hausit inanem,
“Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;
650hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.”
Talia vociferans sequitur strictumque coruscat
mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.