Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
Nabis sicut primo adventu Romanae classis
et traditione oppidorum maritimae orae conterritus
erat,
[2]
sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis
retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit
esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil
spei esset,
[3]
a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra
misit ad explorandum, si paterentur legatos ad se
mitti.
[4]
qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem
venit nullis cum aliis mandatis, quam ut tyranno
colloqui cum imperatore liceret.
[5]
consilio advocato cum
omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque
constituitur.
[6]
in mediae regionis tumulos modicis copiis
sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis,
[7]
Quinctius cum fratre et Eumene rege
et Sosila Rhodio et Aristaeno, Achaeorum praetore,
tribunisque militum paucis descendit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.