Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59.
cum haesitaret Hegesianax nec
infitiari posset honestiorem causam libertatis quam
servitutis praetexi titulo, 'quin mittimus ambages?'
inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat; '
[2]
alteram ex duabus condicionibus, quae
modo diserte a Quinctio latae sunt, legite aut supersedete de amicitia agere.' '
[3]
nos vero' inquit Menippus
'nec volumus nec possumus pacisci quicquam, quo
regnum Antiochi minuatur.'
[4]
postero die Quinctius legationes universas Graeciae
[p. 191]
Asiaeque cum in senatum introduxisset, ut scirent, quali animo populus Romanus, quali Antiochus
erga civitates Graeciae essent, postulata et regis et
sua exposuit:
[5]
renuntiarent civitatibus suis populum
Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum
a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum.
[6]
tum Menippus deprecari
et Quinctium et patres institit, ne festinarent decernere,
[7]
quo decreto turbaturi orbem terrarum essent; tempus
et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita
integra dilata res est.
[8]
legatos mitti ad regem eosdem,
qui Lysimachiae apud eum fuerant, placuit, P. Sulpicium, P. Villium, P. Aelium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.