Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57.
postquam consules dilectu habito profecti
in provincias sunt, tum T. Quinctius postulavit, ut de
iis, quae cum decem legatis ipse statuisset, senatus
audiret eaque, si videretur, auctoritate sua confirmaret;
[2]
id eos facilius facturos, si legatorum verba, qui ex
universa Graecia et magna parte Asiae quique ab
regibus venissent, audissent.
[3]
eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt,
[4]
benigneque omnibus responsum. cum Antiocho quia
longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars
aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata
[p. 189]
est.
[5]
T. Quinctio mandatum, ut adhibitis iis
legatorum regis verba audiret responderetque iis, quae
ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi
possent.
[6]
Menippus et Hegesianax principes regiae
legationis erant. ex iis Menippus ignorare se dixit,
quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter
ad amicitiam petendam iungendamque societatem venissent.
[7]
esse autem tria genera foederum, quibus inter
se paciscerentur amicitias civitates regesque: unum,
cum bello victis dicerentur leges; ubi enim omnia ei,
qui armis plus posset, dedita essent, quae ex iis
habere victos, quibus multari eos velit, ipsius ius
atque arbitrium esse;
[8]
alterum, cum pares bello aequo
foedere in pacem atque amicitiam venirent; tunc enim
repeti reddique per conventionem res et, si quarum
turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris
antiqui aut ex partis utriusque commodo componi;
[9]
tertium esse genus, cum, qui numquam hostes fuerint,
ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant;
eos neque dicere nec accipere leges; id enim victoris
et victi esse.
[10]
ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se, quod Romani aequum censeant leges ei dicere,
quas Asiae urbium liberas et immunis, quas stipendiarias esse velint, quas intrare praesidia regia regemque vetent.
[11]
cum Philippo enim hoste pacem, non cum
Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.