Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
nam probatio et fides efficitur
non tantum per haec quae sunt rationis, sed etiam
per inartificialia. signum autem, quod ille indicium
vocat, ab argumentis iam separavi. ergo, cum sit
[p. 208]
argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per
id quod dubium non est confirmat, necesse est esse
aliquid in causa, quod probatione non egeat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.