Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[56]
proprium; ex iis omnibus argumenta ducuntur. genus ad probandam speciem minimum
valet, plurimum ad refellendam. itaque non, quia est
arbor, platanus est, at quod non est arbor, utique
platanus non est; nec quod virtus est, utique
iustitia est, at quod non est virtus, utique non
potest esse iustitia.1 Itaque a genere perveniendum ad ultimam species: ut homo est animal non
est satis, id enim genus est; mortale, etiamsi est
species, cum aliis tamen communis finitio; rationale,
nihil supererit ad demonstrandum id quod velis.
contra species firmam probationem habet generis,
1 quod virtu ... at, ommitted by B: iustitia est ... est virtus, omitted by A: the missing words are supplied by Victor.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.