Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni
poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit; respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae; aut, si id genus erit causae, ut proponere
[p. 342]
possimus certa, extra quae dici nihil possit: ut, cum
res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est
reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se
aut donatam sibi; quibus omnibus, etiamsi proposita
non sunt, responderi potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.