Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
adfectus plerumque haec pars mitiores habet.
Non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam
accusare. primum, quod est res illa simplicior, proponitur enim uno modo, dissolvitur varie, cum accusatori satis sit plerumque, verum esse id, quod obiecerit, patronus neget, defendat, transferat, excuset,
[p. 312]
deprecetur, molliat, minuat, avertat, despiciat, derideat. Quare inde recta fere atque, ut sic dixerim,
clamosa est actio; hinc mille flexus et artes desiderantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.