Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
incidunt tamen
plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria
vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil
dixisse neque tam stulte dicturos; modo, bene admonitos ab adversario et agere gratias, quod adiuti
[p. 340]
sint, iocantur; frequentissime vero, id quod firmissimum est, nunquam iis responsurum adversarium
fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret vera
esse et ad fatendum conscientia esset impulsus; ut
pro Cluentio Cicero:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.