Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. Hac quoque detestabili deserta mansione, paganos
[p. 382]
in summo luctu relinquentes, rursum pergimus dieque tota campestres emensi vias civitatem quandam populosam et nobilem iam fessi pervenimus. Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat. Triduo denique iumentorum refectis corporibus, quo vendibiliores videremur, ad mercatum producimur magnaque voce praeconis pretia singulis nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus praestinantur; at me relictum solum ac subsecivum cum, fastidio plerique praeteribant. Iamque taedio contreetationis eorum, qui de dentibus meis aetatem computabant, manum cuiusdam faetore sordentem, qui gingivas identidem meas putidis scalpebat digitis, mordicus arreptam plenissime conterui: quae res circumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi deterruit animos. Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos: ‘Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis
ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti
pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum? Atque ideo vel donemus eum
[p. 384]
cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.