This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
enimvero indignum ratus Marcellus se,
qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola
reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus
cedere, arma propere capere milites et efferri signa
iubet.
[2]
instruente exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares
suos, primum ea seditione motos, qua trecenti ex
numero suo concesserint Heracleam,
[3]
dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius
sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.
[4]
gens fallax promissi fidem praestitit.
itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per
ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, quem
maxime timuerant,
[5]
et territi hostes, praeterquam quod
maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore
etiam incusso, ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur.
[6]
itaque haud magni certaminis fuit proelium;
primus clamor atque inpetus rem decrevit. Numidae
cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut
terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper
comites facti,
[7]
postquam omnes Agrigentum trepido
agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim
in civitatis proxumas dilapsi. multa milia hominum
caesa, capta sex milia et octo elephanti. haec ultima
in Sicilia Marcelli pugna fuit. victor inde Syracusas rediit.
iam ferme in exitu annus erat;
[8]
itaque senatus
Romae decrevit, ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad consules mitteret:
[9]
dum Hannibal procul
abesset, nec ulla magni discriminis res ad Capuam
gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus
subrogandos Romam veniret.
[10]
litteris acceptis inter se
[p. 290]
consules compararunt, ut Claudius comitia perficeret,
Fulvius ad Capuam maneret.
[11]
consules Claudius creavit Cn. Fulvium Centumalum et P. Sulpicium Servii
filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum
gessisset.
[12]
praetores deinde creati L. Cornelius Lentulus M. Cornelius Cethegus C. Sulpicius C. Calpurnius
Piso.
[13]
Pisoni iuris dictio urbana, Sulpicio Sicilia,
Cethego Apulia, Lentulo Sardinia evenit. consulibus
prorogatum in annum imperium est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

