This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
inter maiorum rerum curas comitia maximi
curionis, cum in locum M. Aemili sacerdos crearetur,
vetus excitaverunt certamen, patriciis negantibus C.
[2]
Mamili Atelli qui unus ex plebe petebat, habendam
rationem esse, quia nemo ante eum nisi ex patribus
id sacerdotium habuisset.
[3]
tribuni appellati ad senatum
rem reiecerunt; senatus populi potestatem fecit: ita
primus ex plebe creatus maximus curio C. Mamilius
Atellus.
[4]
et flaminem Dialem invitum inaugurari coegit
P. Licinius pontifex maximus C. Valerium Flaccum;
decemvirum sacris faciundis creatus in locum Q. Muci
Scaevolae demortui C. Laetorius.
[5]
causam inaugurari
coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama
in bonam vertisset. ob adulescentiam neglegentem
luxuriosamque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio
pontifice maximo erat, P. Flacco fratri germano
cognatisque aliis ob eadem vitia invisus.
[6]
is, ut animum eius cura sacrorum et caerimoniarum cepit, ita
repente exuit antiquos mores, ut nemo tota iuventute
[p. 366]
haberetur prior nec probatior primoribus patrum, suis
pariter alienisque, esset.
[7]
huius famae consensu elatus
ad iustam fiduciam sui rem intermissam per multos
annos ob indignitatem flaminum priorum repetivit, ut
in senatum introiret.
[8]
ingressum eum curiam cum
P. Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis
appellavit. flamen vetustum ius sacerdotii repetebat:
datum id cum toga praetexta et sella curuli ei flamonio esse.
[9]
praetor non exoletis vetustate annalium exemplis stare ius, sed recentissimae cuiusque consuetudinis
usu volebat: nec patrum nec avorum memoria Dialem
quemquam id ius usurpasse.
[10]
tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse
cum aequom censuissent, ne ipso quidem contra tendente praetore magno adsensu patrum plebisque
flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita
existimantibus, magis sanctitate vitae quam sacerdotii
iure eam rem flaminem obtinuisse.
[11]
consules priusquam in provincias irent duas urbanas legiones, in supplementum quantum opus erat
ceteris exercitibus militum scripserunt.
[12]
urbanum veterem exercitum Fulvius consul C. Fulvio Flacco legato
— frater hic consulis erat—in Etruriam dedit ducendum et legiones, quae in Etruria erant, Romam
deducendas.
[13]
et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas—fuere autem ad quattuor milia
trecenti quadraginta quattuor—Q. Maximum filium
ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit
atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes
accipere.
[14]
nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium.
[15]
nam cum praeter egregie suppletas duas veteres
legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque, qui in
exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos
viros, milites scripsit.
[16]
ea externa auxilia cum singulis
Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum
[p. 367]
servavit: altero P. Cincium partem insulae,
qua regnum Hieronis fuerat, tueri iussit;
[17]
altero ipse
ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani
Punicique imperii finibus, classe quoque septuaginta
navium partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae
maritumae essent.
[18]
ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis
notaret et perinde dominos laudaret castigaretque.
[19]
ita tantum ea cura frumenti provenit ut et Romam
mitteret et Catinam conveheret, unde exercitui, qui ad
Tarentum aestiva acturus esset, posset praeberi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

