previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. tribunis militum, ut exercitum ab Elatia arcesserent, imperavit. [2] per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere; [3] Romam eundum ad senatum iis esse. ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra. [4] postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt. [5] [p. 128] praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arcesnam duas habent 1Argiloca alia, quae aut opportuna aut suspecta erant, validis praesidiis firmavit; [6] sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat; et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit. [7] Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo, iureiurando interposito, de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet, incautior fidei aestimator fuit. [8] conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos, qui aderant, ut potius, quam extorti morerentur, arma secum caperent. [9] atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans, ut, qui salvam rem publicam vellent, auctorem et ducem se libertatis sequerentur. [10] haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae, nedum satis firmi praesidii cernebant. [11] haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii. [12] ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.

1 a. u. c. 559.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (17 total)
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Larisa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pythagoras
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quinctius Flamininus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argivi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aristaenus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cleonae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Damocles
    • Harper's, Sipontum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAVIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARGOS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CLEO´NAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ELATEIA
    • Smith's Bio, Aristaenus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: