This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. dum ea in Peloponneso, a quibus devertit
oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii
legatorumque aliter aliorum affecerat animos.
[2]
volgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis
auctorem cum ingenti favore conspiciebant, simul et
spe haud dubia regnum ei post mortem patris
destinabant.
[3]
nam etsi minor aetate quam Perseus
esset, hunc iusta matre familiae, illum paelice ortum
esse; illum ut ex vulgato corpore genitum nullam
certi patris notam habere, hunc insignem Philippi
similitudinem prae se ferre.
[4]
ad hoc Romanos
Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam
apud eos gratiam esse.
[5]
haec vulgo loquebantur.
itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una
aetas valeret, cum aliis omnibus rebus frater superior
esset;
[6]
et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem
heredem regni relinqueret credens, sibi quoque
[p. 388]
graviorem esse quam vellet minorem filium aiebat.1
[7]
offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et
alteram iam se vivo regiam esse indignabatur.
[8]
et
ipse iuvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus
erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri
negata essent;
[9]
et omnis mentio Romanorum quantam
dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam
invidiam non apud fratrem modo sed etiam apud
patrem conciliabat,
[10?]
utique postquam legati alii
Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia
praesidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum
legatorum aut ex nova constitutione senatus facere.
[11]
sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis
quod filium frequentiorem prope cum illis quam
secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli
causam praeberet.
[12]
avertendos etiam2 animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per3 Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit:
[13]
Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum
familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem
accepit.
[14]
relicto inde ad Philippopolin praesidio,
[p. 390]
quod haud multo post ab Odrysis expulsum est,4 oppidum in Deuriopo condere instituit—Paeoniae ea regio est—prope Erigonum fluvium,
[15?]
qui ex Illyrico per Pelagoniam5 fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, vetere urbe:
[16]
novam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.