This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum aut religione animos aut corpora morbis levavit;
[2]
quin etiam, cum medios forte
ludos circus Tiberi superfuso inrigatus inpedisset, id
vero, velut aversis iam dis aspernantibusque placamina
irae, terrorem ingentem fecit.
[3]
itaque Cn. Genucio L.
Aemilio Mamercino iterum consulibus, cum piaculorum
magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur, pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam.
[4]
ea
religione adductus senatus dictatorem clavi figendi
causa dici iussit. dictus L. Manlius Imperiosus L.
Pinarium magistrum equitum dixit.
[5]
lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta,
ut, qui praetor maximus sit, idibus Septembribus clavum pangat; fixa fuit dextro lateri aedis Iovis optimi
maximi, ex qua parte Minervae templum est.
[6]
eum
clavum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque Minervae
templo dicatam legem, quia numerus Minervae inuentum
[p. 401]
sit.
[7]
Volsiniis quoque clavos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, conparere diligens talium monumentorum auctor Cincius
adfirmat.
[8]
Horatius consul ea lege templum Iovis optimi
maximi dedicavit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat,
sollemne clavi figendi translatum est. intermisso deinde
more digna etiam per se visa res, propter quam dictator crearetur.
[9]
qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non solvendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum adfectans dilectu
acerbo iuventutem agitavit; tandemque omnibus in eum
tribunis plebis coortis, seu vi seu verecundia victus,
dictatura abiit
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.