“ [6] Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego 'indoctius,' ut aiunt, 'et apertius,' quae fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset Stoicorum; nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum:
᾿αμαθέστερόν πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον λέγε." 1” Atque hine exorsus de dolore atque de gemitu Stoici aegrotantis ita disseruit: