[34] Praeter haec autem quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuvianum illud:
';m si quae eventúra sunt provideant, aequiperént Ioui,item Accianum illud:
Nihil (inquit) crédo auguribus, qui aúres verbis dívitant
Aliénas, suas ut aúro locupletént domus.