Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare,Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? aut num propterea nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudentia, quia multa Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest.
Ténebrae conduplicántur noctisque ét nimbum occaecát nigror. [p. 155]
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
At non numquam ea, quae praedicta sunt, minus
eveniunt. Quae tandem id ars non habet? earum
dico artium, quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est? quam
tamen multa fallunt. Quid? gubernatores nonne falluntur? An Achivorum exercitus et tot navium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut “profectione
laeti piscium lasciviam intuerentur”, ut ait Pacuvius, “nec tuendi satietas capere posset?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.