previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXI

[21arg] Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi 1 scriptum essetet ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror,” non quod vulgus legeretsensu torquebit amaro.”


VERSUS istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
At sapor indicium faciet manifestus et ora
Tristia temptantum sensu torquebit amaro.
[2] Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in Coninmientariis quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii:
et ora
Tristia temptantum sensus torquebit amaror,
neque id soli Hygino, [3] sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dicisapor sensu amaro torquet.” “Cum ipse,” inquiunt, “sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur' sensus sensu amaro torquet.'” [4] Sed enim cum Favorino Hygini commentarium legissem atque ei statim displicita esset insolentia et insuavitas illiussensu torquebit amaro,” risit et 2 : “Iovem lapidem,” 3 [p. 96] inquit, “quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror. [5] Non enim primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti invento usus est, non 4 aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis.” [6] Verba ex IV. Lucreti haec sunt:
dilutaque contra
Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
[7] Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.

1 ubi added by Hertz: in quo, ς

2 illius ... risit et, β. amaror is, ω.

3 lapidem, β. lapideum, ω.

4 inventus est non, ω.; corr. by Ehrenthal.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: