VIII
[8arg] Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.FABRICIUS LUSCINUS magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit. [2] P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat. [3] Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit. [4] Sed cum in temporibus rei publicae 1 difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius uti Rufino consulatus deferretur. [5] eam rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus, [6] creari consulem vellet, “Malo,” inquit, “civis me 2 compilet, quam hostis vendat.” [7] Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet. [8] 3 Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod ope 4 eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.