previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIV

[14arg] De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati missi sunt. 1


ET in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quae Graeci χαρακτῆρας vocant nominaque eis fecerunt ἁδρόν, ἰσχνόν, μέσον. [2] Nos quoque (quem primum posuimusuberemvocamus, secundumgracilem,” tertiummediocrem.”

[3] Uberi dignitas atque amplitudo est, gracili venustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.

[4] His singulis orationis virtutibus vitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. [5] Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici 2 pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus. [6] Vera autem et propria huiuscemodi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium. [7] Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum [p. 62] in Ulixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore.

[8] Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum 3 legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. [9] Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus. Critolaus Peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conventu hominum dissertaverunt. [10] Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. “Violenta,” inquiunt, “et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.”

[11] Unumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur, fit praestigiosum.

1 Romae legati sunt, MSS.

2 ieiuni dici, MSS.; ieiunidici, J. Gronov. Heraens suggests in place of this rare word, eiuncidi, Varro R.R. i. 31. 3; ii. 10. 8; Plin. N.H. xvii. 176, defined by a gloss as tenuis.

3 senatum populi, w; senatum populi R., Hosius; senatum publice, Damsté.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: