previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium animi, praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per fraudem opprimebantur. [2] Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. [3] L. Pinarius erat, vir acer et qui plus in eo ne posset decipi quam in fide Siculorum reponeret. et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum. [4] itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. [5] quod ubi Hennensium principes, iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii, animadverterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam erat1 agendum. [6] urbem arcemque suae potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, [p. 294] non servi in custodiam traditi essent Romanis.2 [7] itaque claves portarum reddi sibi aequom censent: bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse, et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes ac non coacti mansissent in amicitia. [8] ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius qui commisisset. [9] praesidio decedere apud Romanos capital esse, et nece liberorum etiam suorum eam noxiam3 parentes sanxisse. consulem Marcellum haud procul esse: ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii res4 esset. [10] se vero negare illi missuros testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam libertatis suae quaesituros. [11] tum Pinarius: at illi, si ad consulem gravarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium, ut sciretur, utrum paucorum ea denuntiatio an universae civitatis esset. consensa in posterum diem contio.

1 palam erat lipsius: patuerat P: placuerat P2(1): per vim erat salmasius.

2 A.U.C. 540

3 noxiam Weissenborn: om. P(1).

4 res crévier, Fabri: P(1) Walters.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.22
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Marcius Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Pinarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prassidio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Claues
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Henna
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ENNA
    • Smith's Bio, Pina'rius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: