Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. eadem aestate et cum Philippo rege quod
iam ante suspectum fuerat motum bellum est.
[2]
legati
[p. 302]
ab Orico ad M. Valerium praetorem venerunt,1 praesidentem classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus,
nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse
lembis biremibus centum viginti flumine adverso subvectum;
[3]
deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad
Oricum clam nocte exercitum admovisse; eamque
urbem, sitam in plano neque moenibus neque viris
atque armis validam, primo impetu oppressam esse.
[4]
haec nuntiantes orabant ut opem ferret hostemque
haud dubium Romanis mari ac terra a maritimis
urbibus arceret, quae ob nullam aliam causam nisi
quod imminerent Italiae,
[5?]
peterentur. M. Valerius
duorum milium praesidio relicto praepositoque2 eis P. Valerio legato cum classe instructa parataque et, quod longae naves militum capere non poterant in
onerarias inpositis altero die Oricum pervenit;
[6]
urbemque eam levi tenente praesidio quod rex3 recedens inde reliquerat haud magno certamine recepit.
[7]
legati eo ab Apollonia venerunt, nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra vim Macedonum
posse, ni4 praesidium mittatur Romanum.
[8]
facturum se quae vellent pollicitus, duo milia delectorum [p. 304]
militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum5 praefecto socium Q. Naevio Crista, viro inpigro et perito militiae.
[9]
is expositis in terram militibus navibusque Oricum retro, unde venerat, ad ceteram classem remissis, milites procul a flumine per viam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus.
[10]
diem insequentem quievere, dum praefectus iuventutem Apolloniatium
armaque et urbis vires inspiceret. ubi ea visa
inspectaque satis animorum fecere, simulque ab
exploratoribus conperit quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset,
[11?]
silentio noctis ab urbe sine
ullo tumultu egressus castra hostium adeo neglecta
atque aperta intravit ut satis constaret prius mille
hominum vallum intrasse quam quisquam sentiret,
ac, si caede abstinuissent, pervenire ad tabernaculum
regium potuisse.
[12]
caedes proximorum portae excitavit hostes. inde tantus terror pavorque omnis
occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet
aut castris pellere hostem conaretur,
[13]
sed etiam ipse
rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus
fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu,
ad flumen navisque perfugerit. eodem et alia turba
effusa est.
[14]
paulo minus tria milia militum in castris
aut capta aut occisa; plus tamen hominum aliquanto
captum quam caesum est.
[15]
castris direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia quae
[p. 306]
oppugnandae urbi conparata erant ad tuenda moenia,6 si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere; cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est.
[16]
haec cum Oricum essent nuntiata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset.
[17]
itaque Philippus, neque terrestri neque navali certamini satis
fore parem se fidens, subductis navibus atque incensis
terra Macedoniam petiit magna ex parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum M. Valerio
Orici hibernavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.