[58]
quid de patria loquar?
qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus
patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem
esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego
semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum,
principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque
pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei
publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem removit,
auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario,
provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui
non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro1 domum compulit,
imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus2
disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. infinita
sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. quid?
quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, imperatores
quos prodidit, exercitus quos temptavit?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.