[40]
sed quoniam de iis1 omnibus quae haruspices commissa
esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices
a dis2 iam immortalibus dicant moneri. monent “ne per
optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve
caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve ”
“divini nvminis3 deficiantvr, ”†“qva re ad vnvm imperivm ”4
“pecvniae5 redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve ”6
“accedat.” haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo
de meo. quis igitur7 optimatium discordiam molitur? idem
iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore
nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile
perspexit. hoc enim etiam turpius adflictatur res publica
quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna
vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste8
cadere videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 his codd.
2 a dis (ante iam) s. l. P2: a dis (diis Mtc) iam Bς et pler.: iam om. GEHbk: iam a dis Halm
3 divini numinis Koch: diminuitis P: diminutis P2B rell.: -ti Hbk: divinitus M
4 ad unius imperium res redeat coni. Lamb. (§54)
5 pecuniae codd. praeter bk (provinciae) apulsus GE: om. P1: pulsus P2 rell.: exercitusque pulsi deminutique accedant coni. Garat.
6 diminut. P rell.
7 igitur hanc HGEMb2k
8 honeste Seb. Gryphius: homines P1MHb: et honestis P2 rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.