previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. [44] fuit in his omnibus1 etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum aliquo animi2 virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis3, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent4, nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. hanc ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret. [45] quod anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus5 principe Cn. Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eo6 fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. iniecta fax est foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis status. haec enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur. excepi et pro patria solus exarsi, sic tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis et fumantem videretis7.


1 omnibus cansa GEMbk

2 animi Camerarius: animi et codd.

3 fasceolis ut Bait. ita Hb2k: faceolis PB: fasciis GE

4 deprend. B: depraend. P: deprehend. k ed. R.

5 senatus, senatus codd. Lamb.: senatu, senatus PBw: senatus (semel) rell. (Prov. Cons. §1 si princeps eam sent. dicerem

6 eo codd. praeter M (et eo)

7 videritis P1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: