[17]
quid? si populi quoque factum1 defendo, Laterensis, et
doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo
venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis2 hoc
nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem
vestrum3, quae tractari sine contumelia non
potest, et te ad causam aliquando4 crimenque deducere?
si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit,
omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. nihil
dico amplius; hoc tamen5 miror cur6 huic potissimum irascare
qui longissime a te afuit7. equidem, si quando, ut fit, iactor
in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum
ego ad Fabianum8 fornicem impellor, sed eum qui in me
ipsum incurrit atque incidit. tu neque Q. Pedio, forti viro,
suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari
meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis9 qui in te
ipsum incubuerunt te depulsum putas.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.