previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [4] quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum1 sit, non me id magno opere conturbat2; non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum3 denique cum respondero criminibus4, ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur. [5]

sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. vetus est enim5 lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius6 vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio. [6] quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est7; sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda8.


1 seiunctum (seui actum a) TEab2: om. ς1gp in lac.: dictum b1: alienum cett. (ς2

2 conturbat TEς: conturbet cett.

3 et tum TE: cetum cett.

4 criminibus omnibus E

5 est enim TE: enim est cett.

6 amicitiae certius TE: certius amicitiae cett.

7 est om. k, del. Manutius

8 deserenda TEk: deserenda est cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: