previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captiuorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos uenit. [2] erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed praeter eam causam etiam uelut fortuita inclinatio animorum quae Hispaniam omnem auerterat ad Romanum a Punico imperio traxit eum. [3] eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset. [4] [p. 27041]Hasdrubal cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui ac fore ut, nisi audendo aliquid moueret, qua coepissent ruerent, dimicare quam primum statuit. [5] Scipio auidior etiam certaminis erat cum a spe quam successus rerum augebat tum quod priusquam iungerentur hostium exercitus cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum uniuersis malebat. [6] ceterum etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam cum uideret nullum esse nauium usum, quia uacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis nauibus Tarracone nauales socios terrestribus copiis addidit; [7] et armorum affatim erat <et> captorum Carthagine et quae post captam eam fecerat tanto opificum numero incluso. [8] cum iis copiis Scipio ueris principio ab Tarracone egressusiam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum uolebatducere ad hostem pergit. [9] per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerent. [10] [p. 27042]Indibilis pro utroque locutus haudquaquam <ut> barbarus stolide incauteue, sed potius cum uerecundia <ac> grauitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam uelut primam occasionem raptam; [11] scire enim se transfugae nomen exsecrabile ueteribus sociis, nouis suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum si tam anceps odium causa, non nomen faciat. [12] merita inde sua in duces Carthaginienses commemorauit, auaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: [13] animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum uim atque iniurias pati. [14] se id Scipionem orare ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit. quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret. [15] [p. 27043] ita prorsus respondet facturum Romanus, nec pro transfugis habiturum qui non duxerint societatem ratam ubi nec diuini quicquam nec humani sanctum esset. [16] productae deinde in conspectum iis coniuges liberique lacrimantibus gaudio redduntur, atque eo die in hospitium abducti: [17] postero die foedere accepta fides dimissique ad copias adducendas. iisdem deinde castris tendebant donec ducibus iis ad hostem peruentum est.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (13 total)
  • Cross-references to this page (8):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: