previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. Hannibal undique contracto exercitu quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum uenit spe recipiendi oppida quae per metum ad Romanos defecissent. [2] eodem a Uenusia consul Romanus exploratis itineribus contendit et mille fere et quingentos passus castra locat ab hoste. [3] Grumenti moenibus prope iniunctum uidebatur Poenorum uallum; quingenti passus intererant. [4] castra Punica ac Romana interiacebat campus: colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti quod nihil siluae neque ad insidias latebrarum habebant. [5] in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant. id modo Romanum quaerere apparebat ne abire hostem pateretur: Hannibal inde euadere cupiens totis uiribus in aciem descendebat. [6] [p. 27088]tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in auersis collibus considere iubet: [7] tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, quos cum iis mittebat. [8] ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus; inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes. [9] quos ubi effusos consul uidet, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat: [10] ita pecorum modo incompositos toto passim se campo fudisse ut sterni obterique priusquam instruantur possint.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: