This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
Otiosam provinciam consules habuerunt.
M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem.
[2]
praetores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius
Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C.. Maenius. ii omnes magistratum idibus Martiis inierunt.
principio eius anni,
[3]
quo A. Postumius Albinus et
C.. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio
consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore
venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et
duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massaliota.
[4]
hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, [p. 91] confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio,
quod mitti soleiet, nec frumento portato ad exercitum
in eum annum opus esse,
[5]
petierunt ab senatu primum,
ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos
haberetur,
[6]
deinde ut Q. Fulvio decedenti de provincia
deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et
multi ante eum praetores usi essent, liceret. quod
fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esse:
[7]
ita enim obstinatos esse milites, ut
non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in
perniciosam, si quis impense retineret, seditionem
exarsuri.
[8]
consulibus ambobus provinciam Ligures esse
senatus iussit. praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio
urbana, Ti. Minucio peregrina obvenit, P. Cornelio
Sicilia, C.. Maenio Sardinia.
[9]
Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem.
[10]
is quia
successurus Q. Fulvio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, "quaero" inquit "de te, L. Minuci,
cum confectam provinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu
ea provincia obtineri possit.
[11]
si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et
habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem
auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi,
ut ii modo,
[12]
quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, veteribus militibus tirones immisceantur, an
deductis de provincia veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium
etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit?
dictu quam re facilius est provinciam ingenio ferocem,
[13]
rebellatricem confecisse. paucae civitates, ut quidem
ego audio, quas vicina maxime hiberna premebant, in
ius dicionemque venerunt; ulteriores in armis sunt.
quae cum ita sint,
[14]
ego iam hinc praedico, patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam
administraturun: si deducat secum Flaccus legiones,
[p. 92]
loca pacata me ad hibernacula lecturum neque novum
militem ferocissimo hosti obiecturum."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.