This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] accedebat ad benefici memoriam gratam ratio illa quae etiam posteris esset salutaris. exstare enim volebam in crudelissimos hostis monimenta odi publici sempiterna. suspicor illud tibi minus probari quod a tuis familiaribus, optimis illis quidem viris sed in re publica rudibus, non probabatur, quod ut ovanti introire Caesari liceret decreverim. ego autem (sed erro fortasse nec tamen is sum ut mea me maxime delectent) nihil mihi videor hoc bello sensisse prudentius. cur autem ita sit aperiendum non est, ne magis videar providus fuisse quam gratus. hoc ipsum nimium; qua re alia videamus. D. Bruto decrevi honores, decrevi L. Planco. praeclara illa quidem ingenia quae gloria invitantur, sed senatus etiam sapiens qui qua quemque re putat, modo honesta, ad rem publicam iuvandam posse adduci hac utitur. at in Lepido reprehendimur; cui cum statuam in rostris statuissemus, idem illam evertimus. nos illum honore studuimus a furore revocare. vicit amentia levissimi hominis nostram prudentiam; nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua factum est mali quantum in evertenda boni.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.