This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] quod scribis te ad Tertiam sororem et matrem scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc partes appellantur, vehementer commoverentur. sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata; tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius quam occultandam putaremus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.