Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum adducta discrimen. tristes enim de Bruto nostro litterae nuntiique adferebantur. me quidem non maxime conturbabant. his enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo modo poteram diffidere neque adsentiebar maiori parti hominum. fidem enim consulum non condemnabam quae suspecta vehementer erat; desiderabam non nullis in rebus prudentiam et celeritatem; qua si essent usi, iam pridem rem publicam reciperassemus. non enim ignoras quanta momenta sint in re publica temporum et quid intersit idem illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur. omnia quae severe decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die dixi sententiam perfecta essent et non in diem ex die dilata aut, quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur, non tardata et procrastinata, bellum iam nullum haberemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.