Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
quae litterae tuo nomine recitatae sint id. April. in senatu eodemque tempore Antoni credo ad te scripsisse tuos; quorum ego nemini concedo. sed nihil necesse erat eadem omnis, illud necesse me ad te scribere quid sentirem tota de constitutione huius belli et quo iudicio essem quaque sententia. voluntas mea, Brute, de summa re publica semper eadem fuit quae tua, ratio quibusdam in rebus (non enim omnibus) paulo fortasse vehementior. scis mihi semper placuisse non rege solum sed regno liberari rem publicam; tu lenius immortali omnino cum tua laude; sed quid melius fuerit magno dolore sensimus, magno periculo sentimus. recenti illo tempore tu omnia ad pacem quae oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem quae sine pace nulla est. pacem ipsam bello atque armis effici posse arbitrabar. studia non deerant arma poscentium; quorum repressimus impetum ardoremque restinximus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.