This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] tametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant. vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet; ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio serviendi qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribis, †Antonius†; quod ego numquam existimavi. sed dominum ne parentem quidem maiores nostri voluerunt esse. te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem. dolet mihi quod tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum Ciceronis; sed persuade tibi de voluntate propria mea nihil esse remissum, de iudicio largiter. neque enim impetrari potest quin quale quidque videatur ei talem quisque de illo opinionem habeat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.