Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] confirmarem? non erat dignitatis tuae. itaque ille dies silentio. postridie autem cum sermo increbruisset, Piliusque oculos vehementius hominum offendisset, natum omnino est principium a me. de proconsule Antonio multa. Sestius causae non defuit post me, cum quanto suum filium, quanto meum in periculo futurum diceret, si contra proconsulem arma tulissent. Nosti hominem; causae non defuit. dixerunt etiam alii. Labeo vero noster nec signum tuum in epistula nec diem adpositum nec te scripsisse ad tuos, ut soleres. hoc cogere volebat falsas litteras esse et, si quaeris, probabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.